Registro n. 3 precedente | 423 di 801 | successivo

423. Francesco Sforza ai Collaterali generali 1450 dicembre 3 Milano

Francesco Sforza vuole che i Collaterali generali considerino come presenti alla mostra del 22 giugno Cristoforo Del Penna, i suoi fratelli e i due soci impiegati in servizi ducali e ne abbiano i relativi emolumenti.

Collateralibus generalibus.
Constituimus usque die primo ianuarii presenti Christoforum de Penna, dilectum civem nostrum cremonensem, in connestabilem et custodem roche nostre Montisluguli Guardasoni licet litteras eius connestabile officii non eo tunc sed novissime a nobis habuerit. Cum autem ad rocham ipsam fuit Iohannes de Petrasancta, collateralis noster, die 22 iunii presenti, scriptionem eius facturus, absente inde ipso Christoforo compertum ibi Cressinum , fratrem suum, pro connestabile dicte roche ac Tomam, pariter fratrem suum, cum certis sociis cum eo scripsit. Nuperime autem ad monstram per dictum Iohannem ibi factam affuit Christoforus ipse cum paghis quas secum habuit; dicti vero Cressinus et Tomas cum sociis duobus ex scriptis cum eo non fuerunt. Quoniam autem dictis temporibus iidem Christoforus et fratres cum dictis sociis duobus in serviciis nostris occupati fuerunt, volumus quod scripcionem iam dictam in dictum Christoforum, connestabilem ut supra, reformari et eius ac dictorum fratrum et sociorum duorum raciones bonas, absque alicuius amissione stipendii, ac si presentes dictis scripcioni et monstre fuissent fieri omnino faciatis, dictum Cressinum in numero pagharum Christofori ipsius computando. Data Mediolani, die iii decembris 1450.
Cichus.