Registro n. 3 precedente | 443 di 801 | successivo

443. Francesco Sforza al Regolatore e ai Maestri delle entrate 1450 dicembre 4 Milano

Francesco Sforza informa il Regolatore e i Maestri delle entrate che libera Galeoto Della Croce dalla condanna inflittagli da Galeotto Ratti, capitano di giustizia, per aver ferito la sorella, sposatasi senza il suo consenso. Vuole inoltre che scompaia ogni menzione della condanna.

[ 91r] Regulatori et Magistris intratarum.
Graciam nostram exercentes in Galeotum dela Cruce, civem nostrum Mediolani, qui a domino Galeoto Ratto, capitaneo nostro iusticie, condemnatum fuisse dicitur eo quod sororem vulneribus affecit, que se absque eius licencia nuptiis tradiderat, contentamur et volumus quod condemnationem omnem proinde factam ex et de quibuscumque libris et filziis, super quibus descripta reperiatur, libere et absque ulla solutione pecunie cancellari, irritari et annullari penitus et omnino faciatis provideatisque quod a nemine proinde molestiam paciatur. Nos enim eum liberamus per presentes et ab ea liberum et absolutum esse volumus, decernimus et iubemus. Mediolani, iiii decembris 1450.
Cichus.