Registro n. 3 precedente | 479 di 801 | successivo

479. Francesco Sforza al Regolatore e ai Maestri delle entrate 1450 novembre 3 Milano

Francesco Sforza ordina al Regolatore e ai Maestri delle entrate che facciano a Lelio Fraduzio da Ancona una assegnazione di 500 ducati in restituzione dei 500 ducati veneti da lui prestati senza interesse.

Regulatori et Magistris intratarum.
Subvenit alias mutuo nobis Lilius de Ancona (1) de ducatis quinquecentum venetis prompte quidem libera manu et absque ullo prorsus interesse. Nos itaque restitucioni huiusmodi denariorum opportune intendentes providere tum quia ita dignum est, tum ut ipse Lilius in futuris necessitatibus nostris subvenire etiam nobis possit, volumus et mandamus quatenus eidem Lilio dictos ducatos quinquecentum assignetis, sicut et nos per presentes assignamus, super quibuscumque intratis ordinariis nostre civitatis Cremone in mensibus augusti, septembris et octobris anni proximi futuri 1451 mensuatim pro rata solvendos, aut de ipsis assignationem sibi faciatis alibi, super quibuscumque intratis nostris, prout melius vobis videbitur, intratis Cremone sastisfacere nequentibus, cum hoc: quod huiusmodi assignacionem possit ille in alium transferre si et prout sibi videbitur et magis placuerit faciendo fieri ex ninc scripturas quaslibet proinde necessarias et expedientes et congruis temporibus soluciones debitas. Mediolani, iii novembris 1450.
Cichus,
Antonius,
Iohannes,
Iohannespetrus.


(1) Si tratta di Lelio Fraduzio da Ancona.