Registro n. 3 precedente | 52 di 801 | successivo

52. Francesco Sforza al Regolatore e ai Maestri delle entrate 1450 ottobre 11 Milano

Francesco Sforza invia al Regolatore e ai Maestri delle entrate gli elenchi degli esenti dalla tassa dell'imbottato.

[ 11r] Regulatori et Magistris intratarum.
Dilecti nostri, videbitis per inclusam listam nominatim descriptos quos ab imbotaturis intendimus preservari. Volumus itaque per vos statim taliter provideri quod prenominati, ut dictum est, ab imbotaturis in futurum immunes preserventur et exempti, servatis tamen ordinibus limitacionum quibuscunque fiendarum, quemadmodum ordinatum est, et cetera. Data Mediolani, undecimo octobris 1450. Portata per Filippum de Bonomia, ducalis cancellerie secrete hostiarium, et presentata postea per Zannetum Matheo de Pisauro in Camera domini.
Cichus.
MCCCCL die x octobris, Mediolani.
Infrascripti sunt qui erant exempti ab imbotaturis tempore bone memorie quondam Filipi Marie, ducis Mediolani, et cetera:
omnes ordines fratrum Cartusie et eiorum massarii;
comes Filipus Bonromeus et massarii eius;
domus Sancti Antonii et eius massarii;
domine de Cantalupo et earum massarii;
prepositus et canonici dela Scala Beate Marie;
domine Sancte Clare de Papia pro possessione de Choazano;
monasterium Beatorum Angelli et Nicolai de Villanova episcopatus Laude;
monasterium Sancti Petri de Glasiate et massarii;
monasterium Sancti Ieronimi de Castellacio;
domus della Misericordia et eorum massarii;
domus Quatuor Mariarum et massarii;
fratres Sancti Ambrosii ad Nemus;
moniales Sancti Ambrosii;
monasterium de Casoreto Sancte Marie Blanche;
monasterium fratrum Brayde;
monasterium Clarevallis pro bonis monasterii ubique tantum et non pro massariis salvo pro grancia contigua ipsi monasterio et pro monasterio de Bassiano pro se et massariis;
canonici de cumanorum (a) pro duabus eorum possessionibus datis eis in contracambium per olim principes et duces Mediolani loco totidem bonorum datorum;
hospitalle Brolii;
hospitalle Novum;
hospitalle Sancte Caterine;
domine Sancti Appolinaris;
monasteria fratrum mendicancium in ducatu existencia;
[ 11v] monasterium Sancti Celsi;
totus Mons Briancie, videlicet plebis Bripii, plebis Galarate, plebis Ugloni ac plebis Massalie.
Infrascripti sunt exempti facti ab imbotaturis per illustrem dominum nostrum post adeptum dominium Mediolani:
Petrus et Georgius de Restis et massarii sui;
Franciscus de Burris et massarii sui;
Misalia de Ello et massarii;
domini Ugolinus, Antonius, Henricus et Andreas, fratres de Crivelis, et massarii;
monasterium Santi Petri ad Ulmum et massarii;
homines de Valle Brenbilla pro eorum ussu;
monasterium de Funtegio, dicte Veteres in Corporibus Sanctis, et massarii;
Franciscus et Marchus de Creppa;
cappellanus Sancti Iohannis ad Vepram pro bonis dicte ecclesie ab imbotaturis et a circha Sancti Martini et macina, et cetera;
Christoforus de Mirabiliis et massarii;
Iohannes de Calcho;
Marchus de Creppa;
dominus Andriotus, dominus Georgius, dominus Lanzalotus, Iohannes et Aluisius, de Mayno;
dominus Aluisinus et nepotes Carolus, Matheus et Filippus de Bossiis;
comes Gaspar de Vicomercato et fratres;
dominus Iohannes et fratres de Stampi;
Petrus de Pusterla et fratres;
Baldasar de Barciis;
Franchinus de Caymis;
Iohannes de Caymis;
Iohannes de Castronovate;
Boschinus et fratres de Angleria;
monasterium Sancte Trinitatis dictum de Capite Lacus;
Iohannes de Marliano, olim castellanus Modoetie, et filii, quia sibi promissum fuit per capitula, cum arcem assignavit domino nostro;
[ 12r] Scaramucia Balbus;
Franciscus, Antonius et Andreas, fratres de Landriano;
dominus Eusebius de Crivellis;
Princivallus et fratres de Lampugnano;
Petrus de Gallerate;
Melchion et fratres de Marliano;
dominus Christoforus dela Strata;
dominus Arasinus de Trivulcio.
Infrascripti soliti erant esse exempti tempore preterito et de presenti dimitti et perservari cum taxacionibus ordinatis. Hii sunt actualiter servientes illustri domino nostro, qui erant exempti tempore preterito:
reverendus dominus episcopus Novariensis (1);
dominus Oldradus de Lampugnano;

dominus Petrus de Vicecomitibus;
dominus Franchinus de Castigliono;
dominus Guarnerius de Castiliono;
dominus Lancilotus de Crottis;
dominus Iohannes de Alexandria;
dominus Nicolaus de Arcimboldis;
dominus Antonius de Trivulcio;
dominus Petrus Cotta;
domini Vicecomites:
reverendissimus dominus archiepiscopus Mediolani (2);
dominus Bartholomeus Vicecomes;
dominus Franciscus et dominus Guido, fratres Vicecomites;
dominus Lancilotus Vicecomes;
filii quondam Hermetis Vicecomitis;
Hestorolus Vicecomes;
dominus Filipus Vicecomes;
dominus Gasparrinus Vicecomes;
Azo et frater Vicecomites;
Octavianus et fratres Vicecomites;
filii quondam domine Valencine Vicecomites;
Franciscus et frater, filii quondam domini Hestoris Vicecomites;
[ 12v] dominus Sagramorrus et fratres Vicecomites;
dominus Scaramucia et fratres Vicecomites;
Filipinus Vicecomes;
Octo et frater Vicecomites;
dominus Antonius de Vicecomitibus dela Plebe;
domina comitissa et filie quondam comitis Carmagnole;
Antonius et fratres de Curte emerunt et possent perservari pro vera quantitate precii;
filii Galeoti et Luchinus, eius frater, de Toschanis;
filii Aluisii et Luterii de Besucio;
Iohannes de Fagnano emit et posset perservari pro vera quantitate precii;
filii quondam comitis Aluisi de Verme pro propriis bonis;
filii quondam domini Aluisii de Sanctoseverino;
Gasparrinus et fratres de Ecclesia et heredes quondam Aluisii et Iohannis, fratrum suprascriptorum dela Ecclesia, emerunt et possent perservari pro vera quantitate precii;
dominus Petrus de Scipiono posset perservari pro hiis que non alienavit;
dominus Ambrosius de Azate ex titulo oneroxo;
dominus Stefanus Taberna, ut supra;
heredes domini Mafioli de Birago;
heredes quondam domini Bartholomei de Aliprandis emerunt et possent persevari pro vera quantitate preci.


(a) Cosė in A.

(1) Si tratta del vescovo Bartolomeo Visconti (cfr. GAMS, Series episcoporum, p. 820).
(2) Si tratta dell'arcivescovo Giovanni Visconti (cfr. GAMS, Series episcoporum, p. 796).