Registro n. 3 precedente | 527 di 801 | successivo

527. Francesco Sforza ai Maestri delle entrate 1450 dicembre 15 Lodi

Francesco Sforza ordina ai Maestri delle entrate che, se consta che il preposito della chiesa di Santa Maria de Canalibus di Tortona non sia mai stato obbligato al contributo del bue grasso, nulla gli venga ora richiesto.

Magistris intratarum.
Superioribus diebus scriptum fuit preposito ecclesie Sancte Marie de Canalibus civitatis nostre Terdone pro exbursacione ducatorum quinquaginta auri occasione bovis nobis debendi; verum, quia is rescripsit pro dicto bove se nequaquam obligatum esse nec etiam posse ob eius prepositure inopiam talem expensam suportare, contentamur et volumus quod, si prepositus ipse ad talem expensam hactenus non contribuit, provideatis quod nunc etiam dicta occasione non molestetur. Laude, xv decembris 1450.
Cichus.