Registro n. 3 precedente | 595 di 801 | successivo

595. Francesco Sforza al referendario e al tesoriere di Lodi 1450 dicembre 22 Lodi

Francesco Sforza ordina al referendario e al tesoriere di Lodi che facciano l'assegnazione al modenese Nicola Andrea della Molza di lire 1800 sulle entrate di Lodi nei mesi di febbraio, marzo e aprile 1451 per la vendita fatta da Andrea di trecentoventidue moggia di frumento.

Refferendario et thexaurario Laude.
Venditionem nobis fecit Nicolaus Andre dela Molza, Mutinensis, de modiis tricentum viginti duobus frumenti in hac civitate nostra consignati ad computum soldorum quatuordecim imperialium pro singulo stario; quod quidem frumentum asendit in summam librarum milleoctocentum; committimus ergo vobis et volumus quod de dictis libris mdccc imperialium eidem Nicolao firmam et validam asignacionem fieri faciatis, quam et nos facimus per presentes, super intratis huius nostre civitatis mensium februarii, marcii et aprilis anni proxime futuri sic quod debitum suum cum integritate asequatur, sicut dignum et convenies est. Laude, die xxii decembris 1450.
Cichus.
Franciscusfortia Vicecomes manu propria subscripsit.