Registro n. 3 precedente | 601 di 801 | successivo

601. Francesco Sforza al vescovo di Lodi 1450 dicembre 30 Milano

Francesco Sforza chiede al vescovo di Lodi di soccorrere Bartolomeo de Serria che tanto ebbe a soffrire nel corpo e nei beni quando Lodi fu in mano veneziana.

Episcopo Laudensi.
Compatientes miserrime condicioni fidelis dilecti nostri Bartholomey de Serria, Laudensis, qui superiori tempore a Venetis civitatem illam tunc tenentibus, eo quod servitor nobis esset, gravibus tormentis affectus et bonis omnibus spoliatus fuit, ita ut sibi familieque sue omnino desint ad victum necessaria, paternitatem vestram hortamur et oneramus providere velit ut, interim quo eidem Bartholomeo uberiorem facere poterimus provisionem, sustentationi vite ipsius et familie sue provideatur ex et de bonis hospitalis caritine illius civitatis nostre. Id, cum opus pium fuerit et Deo gratum et acceptum, nobis vero exinde gratificabitur vestra paternitas, qui benemerentibus de nobis benefieri libenter videmus. Mediolani, xxx decembris 1450.
Cichus.