Registro n. 3 precedente | 639 di 801 | successivo

639. Francesco Sforza a Giovanni de Giolea 1451 gennaio 18 Lodi

Francesco Sforza scrive a Giovanni de Giolea, protonotario apostolico e preposito del monastero di San Bernardo di Monte Giove, di desiderare che Bartolomeo Scazosi continui ad avere cura questarum, que fiunt sub nomine Sancti Bernardi.

Domino Iohanni de Giolea, protonotario apostolico et preposito monasterii Sancti Bernardi Montis Iovis.
Binas ad nos dedistis litteras in materia questarum, que fiunt sub nomine Sancti Bernardi, quarum quidem curam et commissionem dilecto servitori et civi nostro Mediolanensi Bartholomeo Schazosio prestari cupiebamus et cupimus; et ab eo versus ipsum monasterium pensionis et recognitionis fieri quicquid conveniens et equm fuerit sicut et reverentia vestra commemorat et ipse quoque Bartholomeus offert. Nam et nos peregrinos romipetas et alios Christi paupere, quibus refugii plurimum et operis in eo monasterio prebere sentimus, ea pietate et res ecclesiasticas ea veneratione et complectimur et non illis detrahere, verum addere et favere potius semper omni diligentia studeremus. Itaque cum vestra paternitas in hoc se nobis complacituram respondeat, illi gratias habemus, et cum optima sit utriusque dispositio, eam rogamus prestantissime perseveret et provideat quod huiusmodi cura questarum et commissio perveniat in ipsum Bartholomeum [ 132v] ut supra, et amoviatur a quicquid dilationis et impedimenti fuerit. Qua in re et iuribus monasterii consuletur et nobis admodum gratificabitur vestra paternitas. Litteras vero passus in vestram personam, quas idem Bartholomeus nomine vestro requisivit, vobis emittimus et quidem perlibenter, ad longe maiora parati pro reverentia vestra. Data Laude, die xviii ianuarii 1451.
Cichus.


(a) Cosė in A.