Registro n. 3 precedente | 663 di 801 | successivo

663. Francesco Sforza al cardinale di Bologna 1451 gennaio 20 Lodi

Francesco Sforza ringrazia il cardinale di Bologna, legato delle Marche, per la sistemazione fatta al condottiero, Antonio Landriani, della faccenda di Campomorto.

Domino cardenali Bononie, legato Marchie.
Receptis litteris vestris, reverendissime in Christo pater et domine ac pater nobis optime, quas possumus, dominationi vestre gratias habemus de quietatione et absolutione rerum Campi Mortui facta strenuo viro Antonio de Landriano, ex nostris armorum ductoribus, quod nobis summe voluptati fuit; sed per has in longiorem sermonem non protrahemur, cumblationes nostre supervacue videantur; dominatio vestra, igitur, quam ut singularem patrem colimus, rebus nostris suo arbitratu utatur, quas non alio pacto promptiores inveniet velut que sibi cariores sunt. Laude, xx ianuarii 1451.
Cichus.