Registro n. 4 precedente | 1149 di 1893 | successivo

1149. Francesco Sforza a Franchino e Guarnerio Castiglioni 1451 luglio 29 Cremona

Francesco Sforza ringrazia Franchino e Guarnerio Castiglioni per l'invio della lettera del vescovo di Costanza e per la loro sollecitudine nell'esortare sia il vescovo che Francesco e Giacomo Castiglioni ad annuire al desiderio del duca a favore della sistemazione nel collegio pavese castiglioni di Corrado Intrapach.

Dominis Franchino et Guarnerio de Castiliono.
Gratissimum nobis fuit vidisse quas misistis ad nos litteras reverendissimi in Christo patris domini episcopi Constantiensis, de cuius fide et ad intencionem nostram cordiali observantia nusquam dubitavimus. Summe autem oblectati sumus de vestra in hac, sicut in ceteris rebus et desideriis nostris, solicitudine et diligentia ortatuque vestro sue reverendissime paternitati; necnon et spectabilibus Francisco et Iacobo de Castiliono simul scribimus in ea materia domini Conradi Intrapach nostri intuitu locandi in colegio sapiencie nostre civitatis Papie, quemadmodum informatissimi estis. Litteras ipsas igitur nostras eisdem dirrectivas vobis iis aligatas destinamus, quibus facilius requisicioni nostre annuant nobisque complaceant, vestrum erit illarum misionis causam suscipere eosdemque verbis ita inducere ut causam tante nostre solicitudinis inteligant et eo facilius et letius ad requisiciones nostras condescendant qui devocionis et fidei sue in nos nullum possemus persuadere defectum verum res ista iam modo fini tradenda nobis videtur vos ipsi nos causas moventes plane inteligitis. Cremone, ut supra.
Cichus.