Registro n. 4 precedente | 1167 di 1893 | successivo

1167. Francesco Sforza all'arcivescovo di Milano 1451 luglio 31 Cremona

Francesco Sforza scrive all'arcivescovo di Milano per la nomina del presbitero della chiesa di San Michele vacante per la morte del precedente parroco.

Domino archiepiscopo Mediolanensi.
Querelati sunt ad nos nobiles cives nostri de Marliano et una cum eis tota vicinantia parochie Sancti Michaelis supra domicilium illius inclite urbis nostre pro eo quod vacante ecclesia per mortem tunc presidentis parochiani eius cure prefecerit reverendissima paternitas vostra dominum presbiterum Iacobum de Ponte, quem minime sibi gratum dicunt nec acceptum significaverunt quia electionem parochiani huiusmodi ad eos spectare pro antiqua (a) consuetudine et veteri more quibus per reverendissimos olim antecessores vestros dominos archiepiscopos Mediolanenses nunquam obviatum aut contradictum fuisse profitentur, sed electionem ipsam per eos faciendam per reverendissimam paternitatem vestram confirmandam fore. Quare cum ipsi mores veterum subsequentes ad pretactam ecclesiam elegerint dominum presbiterum Fredericum de Marliano sibi ad modum gratum et acceptum et eius cure velint esse preferendum reverendissimam paternitatem vestram exoramus si ita est ut exposuerunt velit prenominatum presbiterum Iacobum ab antedicta ecclesia removere et memoratum presbiterum Fredericum per eos electum ad eam confirmare, qui non modo ut aiunt sibi acceptus est. Quinimo in ipso maxime gloriari et de eo ut plurimum contentari videntur, novit enim prefata reverendissima paternitas vestra quantum animarum saluti prosit, si earum cure pastores grati preferantur. Data Cremone, ultimo iulii 1451.
Cichus.


(a) antiqua in interlinea su prompteque depennato.