Registro n. 4 precedente | 118 di 1893 | successivo

118. Francesco Sforza al podestà di Pavia [Giovanni Manfredi] 1451 gennaio 23 Lodi

Francesco Sforza ordina al podestà di Pavia che con rito sommario si faccia avere a Scaramuccia quanto legalmente le spetta.

Potestati (1).
Habere debet, sicuti nobis significari fecit Scaramucia pergamascus certam pecunie quantitatem a Iacobino de Grupello, habitatore Sancti Alexii, campanie nostre papiensis, quam sine litigio consequi non potest. Cum igitur ipsa Scaramucia ad litigandum sit inhabilis et eius indemnitati providere velimus, tibi comitimus et mandamus quatenus ius sumarium facias et expeditum sine strepitu et figura iudicii, cavilacionibus et frivolis exceptionibus quibuscumque reiectis, et, si de vero debito tibi constiterit, eum Iacobinum per omnia iuris remedia cogas ad numerandum sive satisfaciendum eidem Scaramucie id de et pro omni eo de quo verus debitor apparebit, ita et taliter quod suum presto debitum consequatur. Laude, xxiii ianuarii 1451.
Cichus.


(1) Identificato come Giovanni Manfredi (cfr. SANTORO, Gli uffici, p. 316).