Registro n. 4 precedente | 124 di 1893 | successivo

124. Francesco Sforza al vescovo di Como [Bernardo Landriani] 1451 gennaio 18 Milano

Francesco Sforza chiede al vescovo di Como che lo si informi della cattiva condotta di Provino de Pino, arciprete della chiesa di San Lorenzo di Mandello del Lario.

[ 44v] Domino Episcopo Cumarum (1).
Inteleximus a plerisque fidedignis hominibus de insolentia et malis moribus presbiteri Provini de Pino, archipresbiteri eclesie Sancti Laurentii terre nostre Mandelli, de quibus et vos informatum esse speramus. Et, cupientes omnium scandalorum materiam quantum possumus removere, presertim in terra illa nostra que in confiniis est et non parve importantie certisque aliis bonis respectibus, nobis videtur ut de eo informemini et prout comperietis nos per litteras vestras advisetis, quod nobis gratissimum erit. Mediolani, xviii ianuarii 1451.
Cichus.


(1) Si tratta del vescovo Bernardo Landriani (cfr. GAMS, Series episcoporum, p. 787).