Registro n. 4 precedente | 126 di 1893 | successivo

126. Francesco Sforza a Renato d'Angi , a Ludovico di Savoia, a Maria di Savoia, ai Priori delle Arti e al Gonfaloniere di giustizia di Firenze, a Carlo VII re di Francia, a Pietro Fregoso e a Luigi Valois, il delfino 1451 gennaio 24 Lodi

Francesco Sforza scrive al re Renato d'Angi che la moglie di Ludovico di Torent, del regno aragonese, gli ha chiesto di scrivergli per la restituzione dei beni toltigli in Lombardia dal delfino per il fatto che il consorte si era portato al servizio del re d'Inghilterra.

Serenissimo regi Renato.
Ex Curia romana, post adeptam sacri iubilei induligentiam veniens ad me visitationis gratia spectabilis et generosa consors magnifici militis domini Ludovici de Torent de regno Aragonum, instantiam apud me fecit ut ad vestram serenitatem litteras dem pro restitutione bonorum sibi ereptorum in partibus Normandie per illustrissimum dominum delfinum, ex eo quod consors suis ex partibus Aragonum ad servicia serenissimi domini regis Anglie se contulerit. Quoniam igitur consortes ipsos carissimos habeo et commoda queque sua veluti propria caripendo, eos vestre maiestati commendandos duxi et per presentes, quo possum efficatius, reccomendo, exorans cordialiter ut tam in restitutione bonorum quorumcumque quam in aliis omnibus negotiis suis digitur favores sibi prestare et operari, quod voti eorum compotes fiant et inteligant has meas recommendacionis litteras sibi profuisse. Quicquid enim gratie favoris et adiumenti in eos contulerit vestra serenitas ad singularem complacentiam sum habiturus. Ad eius beneplacita queque paratus. Laude, xxiiii ianuarii 1451.
Cichus.
[ 45r] In forma prescripta, mutatis mutandis, scriptum fuit infrascriptis et primo:

primo illustrissimo domino Ludovico, duci Sabaudie, ac domine Marie, ducisse ibidem;
item dominis Prioribus Arcium et Vexilifero iusticie comunis Florentie;
item serenissimo domino Carolo, Dei gratia regi francorum;
item domino duci ianuensium;
item domino Ludovico delfino, regis francorum primogenito.