Registro n. 4 precedente | 1273 di 1893 | successivo

1273. Francesco Sforza al referendario di Pavia e a Gracino da Pescarolo 1451 agosto 21 Lodi

Francesco Sforza scrive al referendario di Pavia e a Gracino di Piscarolo di dare a Sillano Negri denaro sufficiente al vivere suo e della sua famiglia.

Referendario Papie et Gracino de Piscarolo.
Habet pro serviciis nostris se transferre ad partes inferiores egregius doctor dominus Silanus de Nigris, consiliarius noster dilectissimus; sed quia, ut asserit, sine pecuniis est, quibus mediantibus se et suos sustentare valeat, cum aliunde de ordinaria et extraordinaria provisione sua nullum denarium exigere potuerit; pro tanto volumus ne hoc defectus remaneat quin equitet, cum cauda ipsa nobis cordi sit, quod eidem quocumque modo provideri faciatis quod pecunias habeat; nec credere possumus quod de debitoribus Camere nostre spectantibus non possint exigi tot denarii quot ex ipsis extinguatur creditum dicti domini Silani. In qua re bene advertatis quia, si non equitaret, ascriveremus negligentie vestre. Laude, xxi augusti 1451.
Cichus.