Registro n. 4 precedente | 1277 di 1893 | successivo

1277. Francesco Sforza ai deputati agli affari di Piacenza 1451 agosto 21 Lodi

Francesco Sforza informa i deputati agli affari di Piacenza che andrą a risiedere in quella cittą Sillano Negri, consigliere di giustizia, per svolgere alcune faccende per conto del duca. Provvedano dunque a una degna sistemazione per l'ospite e a strame sufficiente per i cavalli.

Deputatis ad negocia Placentie.
Mittimus ad illam civitatem nostram spectabilem doctorem dominum Silanum de Nigris dilectissimum consiliarum nostrum iusticie, qui ibidem pro nonnullis, que sibi commissimus, residentiam facturus est; et quia res ipse per eum expediende talis sunt nature quod in hospiciis tractande non veniunt, volumus et ita vobis mandamus, pro quanto caram habetis gratiam nostram, provideatis de condigna habitacione et etiam de lectis et utensilibus ac straminibus pro quinque equis, bene advertendo quod hec mens nostra, sine aliqua exceptione, exequtioni demandetur. Laude, xxi augusti 1451.
Cichus.