Registro n. 4 precedente | 1332 di 1893 | successivo

1332. Francesco Sforza al podestà di Castell'Arquato 1451 novembre 15 Parma

Francesco Sforza scrive al podestà di Castell'Arquato in merito ai debitori renitenti di Enrico de Cassinariis. Questi ha supplicato il duca di intervenire perché possa conseguire quanto gli spetta.

[ 309r] Potestati Castriarquati.
Habet nonnullos in iurisdictione tua debitores sibi renitentes prudens vir Henricus de Cassinariis, civis et mercator huius civitatis nostre. Et quia nobis supplicavit sibi de opportuno remedio provideri, ut debitum consequatur suum, tibi mandamus quatenus, ad omnem ipsius vel nuncii sui requisitionem contra eius quoscumque veros debitores ius summarium facias et expeditum, sine strepitu et figura iudicii ac etiam, si de credito plene constiterit, eos debitores cogas et compellas per omnia iuris remedia ad integre dandum eidem creditori quicquid dare debuerit, omni cavilatione et exceptione ac more reiectis. Data Parme, die xv novembris 1451.
Iohannes.