Registro n. 4 precedente | 1358 di 1893 | successivo

1358. Francesco Sforza annuncia ai signori di Perugia, al vescovo di Brescia, al governatore di Perugia 1451 novembre 17 Parma

Francesco Sforza annuncia ai signori di Perugia che andrà lì frate Gabriele Liciensis dell'ordine dei Minori per predicare. Il duca raccomanda di usare al frate, uomo integerrimo e di rara sapienza, tutti i riguardi.

[ 314v] Dominis Perusinis.
De mandato Sanctissimi Domini Nostri, illuc proficiscitur venerabilis in Christo pater frater Gabriel Liciensis ordinis Minorum ut futura quatrigessima predicationibus intendat in illa magnifica Perusii civitate quod utique pergratum nobis est persudemus cum nobis illum bonis operibus suis non mediocrem fructum toti civitati allaturum fore. Nam vir est integerime vite, honestissimorum morum, eximie doctrine et singularis sappientie. Et quantum dicendo et operando valeat superiori tempore, quo in territorio nostro verbum Dei predicavit, plane experti sumus et quamquam intelligimus non expedire talem virum vobis commendare, verum tamen quia pro virtutibus suis et omni respectu carus nobis est, eundem magnificentiis vestris ex animo commendamus pariter et rogamus ut quibuscumque in rebus illum colligere et bene tractare libeat et ubi opus fuerit pro eo taliter operari, quod meritorum et dignitatis sue racionem habuisse videamini; quemadmodum non dubitamus vos esse facturos, ad quorum beneplacita quaeque parati sumus. Parme, xvii novembris 1451.
Cichus.
In simili forma scriptum fuit domino episcopo Brixiensi,
Gubernatori Perusii.
Data ut supra.