Registro n. 4 precedente | 1366 di 1893 | successivo

1366. Francesco Sforza al Regolatore e ai Maestri delle entrate 1451 novembre 15 Parma

Francesco Sforza dice al Regolatore e ai Maestri delle entrate di provvedere all'assegnazione delle 2624 lire imperiali avute in prestito da Giovanni de Zabollis e dal marchese di Mantova per il castello ducale di Milano entro il mese di dicembre del presente anno.

[ 316v] Regulatori et Magistris intratarum.
Subvenit nobis gratis et omni cum promptitudine Iohannes de Zabollis de libris duabus mille centum imperialibus pro dando illustrissimo domino marchioni Mantue, item de aliis libbris 524 et solidis 16, que omnes ascendunt summam librarum 2624 et solidorum 16 imperialium intendentes ergo earum restitucionem sibi fieri sicut iustum est, committimus vobis et volumus quod de dictis libris 2624 validam sibi faciatis assignacionem de et super pecuniis assignacionis facte pro castro nostro Mediolani in mense decembris anni presentis. Et casu quo hoc locum habere non posset, assignetis sibi pecunias ipsas queadmodum et nos per presentes assignamus super quibuscumque pecuniis intratarum nostrarum huius civitatis, mensis decembris anni presentis vel mensium ianuarii et februarii anni futuri 1452, cum interesse debito, aliquibus assignacionibus prius factis non obstantibus. Data Parme, xv novembris 1451.
Franciscus Sfortia Vicecomes manu propria subscripsit.
Cichus.