Registro n. 4 precedente | 1552 di 1893 | successivo

1552. Francesco Sforza al Consiglio di giustizia 1451 dicembre 23 Lodi

Francesco Sforza ordina ai membri del Consiglio di giustizia che, pensato ai diritti della Camera, quanto detto dai nobili di Landriano e convocati quelli che ritengono convocare, concludano la causa entro quindici giorni e informino della sentenza i Maestri delle entrate ordinarie in modo sappiano come comportarsi in futuro in simili evenienze.

Dominis de Consilio iusticie.
Recolimus alias vobis comississe ut videretis et examinaretis iura coram vobis et etiam Magistris intratarum ordinariarum producta parte nobilium de Landriano pro quibus aput nos non tantum semel sed sepe et sepius instetit strenuus Antonius de Landriano egre ferens hanc causam tam in longum (a) protrahi quia cedit in detrimentum dictorum nobilium, nec minus in iacturam Camere; cum itaque nostre sit intencionis quod dicta causa debitum suum habeat et unicuique iusticia ministretur et ius suum tribuatur, comittimus vobis ut consideratis et bene ponderatis omnibus predictorum nobilium ac etiam iuribus Camere nostre, vocatis iis qui vobis videbuntur vocandi terminetis et decidatis causam ipsam infra terminum dierum quindecim ad tardius si gratiam nostram caripenditis deinde avisatos facite dictos Magistros intratarum nostrarum ordinariarum de declaratione ipsa ut sciant quid de predictis in futurum facturi sint bene advertendo quod in hoc nulla mora interveniat quin in dicto termino dicte cause finis debitis imponatur. Laude, xxiii decembris 1451.
Cichus.


(a) Segue subtrahi depennato.