Registro n. 4 precedente | 1636 di 1893 | successivo

1636. Francesco Sforza a frate Roberto da Lecio 1451 settembre 16 Lodi

Francesco Sforza scrive a frate Roberto da Lecio di sperare, dopo la sua andata a Siena, di averlo a Milano, perché con le sue prediche sollevi i milanesi in questo difficile momento.

[ 323v*] Fratri Roberto da Lecio.
Credebamus certe, per breve sanctissimi domini nostri Pape, quod pridie vobis misimus vos ad presentiam nostram venire, cum enim sue sanctitati instanter sic supplicavissemus ex nostris, quos apud Sanctitatem suam tenemus, certiores facti sumus sanctitatem suam requisitionibus nostris benigne statisfecisse, (a) et ob adventum ad nos vestrum per breve id opportune scriptum esse. Postea vero habitis litteris vestris quibus ad nos scripsistis non posse tunc temporis ad nos venire cum ex mandato a prefacta Sanctitate iampridem habito Senas proficisci opporteret, rescripsimus illico sanctitati sue iterum supplicando quatenus pro nostra singulari complacentia concederet adventum ad nos vestrum que, ut per annexum videbitis breve, ad presentiam nostram venire vos monet. Hortamur itaque et oramus caritatem vestram, quam nihil dubitamus, populos nostros, hac temporum accerbitate perteritos, doctrinis apostolicis et sanctissimis suis predicationibus mirabiliter ricreare, ad nos quam primum proficisci studeat, incredibili enim expectatione et nos et omnes, qui apud nos sunt, adventum vestrum expectamus, quem in partibus istis divina favente gratia maxime frugi fore confidimus. Ex Laude, die xvi septembris 1451.
Cichus.


(a) Così A.