Registro n. 4 precedente | 1705 di 1893 | successivo

1705. Francesco Sforza all'arcivescovo di Milano 1451 settembre 25 Lodi

Francesco Sforza raccomanda per un canonicato vacante in quel di Angera il figlio di Giovanni Colonna.

Domino arcipisco Mediolani.
Carum habentes Iohanem de Columna pro sua in nos fide et devocione sibi et suis bene esse cupimus. Cum ergo is filium habeat bone indolis et virtutibus deditum et inteligamus de presenti vacare canonicatum unum in loco Anglerie eiusque colacionem paternitati vestre pertenire eandem hortamur et rogamus libeat canonicatum ipsum eidem Iohannis fillio conferre quod quidem non mediocriter gratum habitaturi sumus. Ex Laude, die xxv septembris 1451.