Registro n. 4 precedente | 277 di 1893 | successivo

277. Francesco Sforza a Niccolà V e al cardinale di Benevento [Astorgio Agnesi] 1451 febbraio 11 Lodi

Francesco Sforza raccomanda al papa l'aretino Giovanni Santo Spinari per una prebenda nell'episcopato di Arezzo.

Sanctissimo domino nostro pape.
Sunt mea quidem sententia et conscilio et favore prosequendi qui virtutes sectantur et ad eas compescendas anellant. Cum itaque vir religiosus studiosissimusque ser Iohannes Sanctus de Spinariis, arretinus, cupiat spectativam unius prebende in episcopatu aretino a sanctitate vestra obtinere, cuius ope commodius studiis vacare possit, non indignum putavi eundem beatitudini vestre commendare: is enim propter multifariam virtutes, in quibus a teneris usque versatus est et versatur maxima vite continentia et sanctimonia polet. Ad hoc accedit quod et ipse et eius universa famiglia me semper et vera et inconcussa amicicia prosecutus. Que res faciunt ut michi ad singularem complacentiam sum ascripturus omnes favores et vota, que consecutus fuerit a beatitudine vestra. Quam diu conservare dignetur Altissimus. Laude, xi februarii 1451.
Cichus.
In simili continentia scriptum fuit cardinali Beneventano (1). Datum ut supra.


(1) Si tratta del cardinale Astorgio Agnesi (cfr. GAMS, Series episcoporum, p. 672).