Registro n. 4 precedente | 410 di 1893 | successivo

410. Francesco Sforza al governatore di Asti [Rinaldo Dresnay] 1451 marzo 7 Milano

Francesco Sforza scrive al governatore di Asti rivendicando il dominio del luogo di monte Bressario, tenuto da Lorenzo Turco.

Gubernatori Ast (1).
Magnifice amice noster carissime, per nobillem familiarem nostrum dillectum Marcum de Coiris requiri faceramus Laurentium Turcum, locum montis Bressarii committatus nostri Papie tenentem, quatenus locum ipsum a nobis recongnoscere vellet modis et formis quibus ab illustrissimo quondam domino Mediolani duce, socero nostro, recongnoscere consueverat. Is vero nostris requisitionibus nequaquam assentire voluit, asserens ipsum locum alias a vobis recongnovisse et non licere duobus fidellitatem faccere, cuius rey causa in admirationem incidimus. Iam, cum locum ipse in dominio nostro situs sit et pro eo fidelitas prestaretur prefato quondam domino precessore nostro, non licuit eidem Laurentino locum ipsum a vobis recongnoscere, eo maxime quod, priusquam rencognitio ipsa facta esset, nos cum in protectionem nostram susceperamus, quenadmodum patentibus litteris nostris perspici poterit. Quare mangnifficentiam vestram hortamur et rogamus ut pro honestate et bona invicem convicinatione amonere, hortari et inducere libeat eundem Laurentium quod ad nos veniat, locum ipsum, ut prefertur, a nobis recongniturus. Quod quidem si fecerit, more fidellis et recti viri fatiet et nos ad gratum habituri sumus, si minus, necesse nobis erit alio secum uti remedio et omnia experiemur ut iura dominii nostri conservemus. Data Mediolani, die vii martii 1451.
In simili forma suprascripto gubernatori pro Iohanne Francisco et Petro Francisco de Gutuariis, fratribus, locum montis Brissarii comitatus Papie tenenti, instante suprascripto Marcho. Data ut supra. Cichus.


(1) Rinaldo Dresnay.