Registro n. 4 precedente | 444 di 1893 | successivo

444. Francesco Sforza a Franchinus 1451 marzo 13 Milano

Francesco Sforza avverte il conte Franchinus che le lance trasportate dalle parti del lago Maggiore a Milano da Battista Fenino per incrementare le munizioni ducali non sono soggette ad alcun dazio.

Commiti (a) Franchino (1).
Dum Baptista de Fayno pro fulcimento et usu munitionum nostrarum a partibus lacus Maioris ad hanc urbem nostram conduci faceret certam lancearum quantitatem, vestri in earum conducta inpedimentum (b) causa solutionibus datii intulisse contra ordines Camere nostre et contra id etiam quod hactenus superinde servari solitum est. Propterea, quia pro simillibus rebus que ad usum monitionum nostrarum conducantur ulla datii solutio fieri non debet certique sumus intentionis vestre non esse quod preter solitum quicquam in hoc innovetur, hortamur vos et requirimus quatenus ordinare et providere vellitis quod premisse lancee permitantur transire libere abque ulla datii exactione et omni prorsus remoto impedimento et omnis novitas et molestia proinde facta ac prestita fideiussio revocetur. Data Mediolani, xiii martii 1451.
Cichus.
Iohannes Petrus. Iohannes.


(a) Cosė in A.
(b) Segue conducta depennato.

(1) Franchino Rusca.