Registro n. 4 precedente | 526 di 1893 | successivo

526. Francesco Sforza a Giovanni Bulero 1451 aprile 5 Milano

Francesco Sforza rinnova l'invito a Giovanni Bulero, vicario della Valle Leventina, a intervenire affinché il prete Andreolo Tatti, già rettore dell'ospizio di Santa Maria di Pollegio, rientri nellea rettoria da cui è stato scacciato dai valligiani.

Iohanni Bulero, vichario vallis Leventine.
Licet per alias nostras litteras, Laude datas sub die nono mensis iunii proxime preteriti, vobis scripserimus pro Andriolo de Tactis de terra nostra Varisii, ministro sancte Marie de Pollegio Mediolanensis diocesis, situati in valle Leventina, ut asseritur, indebite expulso ab hospitali illo opera nonnullorum illius vallis erga se addiversantium quatenus velles e lattere vestro providere et apud homines eiusdem vallis efficere ut minister ipse ad dictum hospitale redire permittant et tute ac libere cum eius persona et rebus morari sibique ablata restituy ac de sibi spectantibus integrum facere respondery, prout sic disponitur et convenit ex debito iuris, tamen id nequaquam factum esse intelligimus, cum igitur fi fidelibus nostris favore, semper proni sumus vos denuo hortandum duximus ad talem prestandam effectualem operam, ut dicto ministro iusta non relinguatur occasio reclamandi et illud idem erga ipsum faciendo, prout hominibus illis ac ellectis per nos in similibus fiery. Data Mediolani, die quinta aprilis 1451.
Cichus.