Registro n. 4 precedente | 551 di 1893 | successivo

551. Stefano Della Strada a Francesco Sforza sine data [1451 aprile] sine loco

Supplica di Stefano Della Strada, che asserisce di non avere preso parte a nessun misfatto contro Francesco da Gorgonzola, tanto pił per essere assente da Milano e pertanto chiede che venga annullata ogni fideiussione.

Supplicatio Stefano dela Strata, civis Mediolani.
Illustrissime princeps (a), aserente Francisco de Gorgonzola, cimatore et vestri fidellisimy, servitores Stefanus et Michael, fratres dela Strata, debuerant assertum excessum in personam suam commesisse scriptum fuit potestati Mediolani quod habitis in fortiam sui dictis fratribus, ipsos non relassaret donec fideiussissent de non offendendo dicto Francisco. Cum autem, piissime princeps, ipsi pretenso excessu, licet minimo, non interfuerit dictus Stefanus, imo nec esset in Mediolano, nec nominatus sit in querela per eum Franciscum porecta et nichilominus indebite [ 129r] detentus et compulsus fuerit, prestare satisdationem, hoc intellecto, quod revocaretur fideiussio in quantum excellencia aliud scriberet, nec dignum sit ut ipse Stefanus non culpabilis penam ullam luat. Idcirco humiliter supplicat idem Stefanus beningne dominationi vestre ut potestati antedicto mandare dignetur quatenus si ei constiterit dictum supplicantem, dicto asserto excessu non interfuisse, ymmo nec in dicta querela esse nominatum, statim et libere ipsam fideiussionem revocet et annullet, prout ius et honestas exiguit.


(a) Nel testo erroneamente principes.