Registro n. 4 precedente | 688 di 1893 | successivo

688. Francesco Sforza al podestà di Milano 1451 maggio 3 Milano

Francesco Sforza ordina al podestà di Milano di liberare, su istanza di Filippo Borromeo, Giovanni Bizzozzero, detenuto per falsificazione di lettere ducali.

Potestati Mediolani.
Quamquam Iohannes de Bizozero, apud vos detentus pro falsificatis litteris nostris, graviter deliquerit et penam non levem mereatur, veruntamen et cum eo benigne ac gratiose agamus et complaceamus magnifico dilectissimo nostro comiti Filippo Bonromeo, qui pro eius liberacione magnam apud nos fecit instantiam, contentamur et volumus quod Iohannem ipsum e carceribus relaxari et omnem penam, tam corporalem quam pecuniariam quam incurisset tolli et annullari libere omninoque faciatis. Mediolani, iii maii 1451.
Cichus.