Registro n. 4 precedente | 74 di 1893 | successivo

74. Francesco Sforza ai Rettori e alle Università dei giuristi e degli artisti dello Studio di Pavia 1451 gennaio 16 Milano

Francesco Sforza comunica ai Rettori e alle Università dei giuristi e degli artisti dello Studio di Pavia di aver trasmesso a Gracino da Pescarolo, al Maestro delle entrate e al referendario il rotolo dei professori dello Studio pavese ut de salario unicuique annotato mensuatim responderi ac satisfieri faciant.

Recttoribus (a) et Universitatibus iuristarum et artistarum Studii papiensis.
Intelleximus diligenter et grate quidem ea omnia, que nomine vestro nobis exposuit circunspectus orator vester, dominus Baldasar de Rasinis, cui non dificile fuit requisita a nobis impetrare cum et nos inter primarias curas nostras semper cordi habeamus eius almi studii faustos eventus et incrementa, exemptam igitur fuisse a banno civitatem illam Papie nobis carissimam, etiam aliis referentibus constare vobis debet rotulum vere doctorum ac reliquorum omnium in presenti anno legere debentium in eo felici Studio nostro papiensi per eundem dominum Baldasarrem mittimus in presenciarum domino Gracino de Piscarolo, Magistro intratarum ac referendario (1) nostris ibidem, quibus opportune scribimus ut de salario unicuique annotato mensuatim responderi ac satisfieri faciant. De assignatione vero solucionum ac ceteris ab eodem domino Baldasarre requisitis ex eiusdem relacione mentem et disposicionem nostram optime inteligetis, cui fidem plenisimam impartianimi. Mediolani, xvi ianuari 1451.
Cichus.


(a) Così in A.

(1) Non identificato (la carica è segnalata da SANTORO, Gli uffici, ma dal 1459).