Registro n. 4 precedente | 971 di 1893 | successivo

971. Francesco Sforza al cardinale de Flisco 1451 giugno 16 Milano

Francesco Sforza scrive al cardinale de Flisco di avere ricevuto la notizia della concessione, tramite l'intervento del cardinale, della prepositura di Gallarate al prete Giacomo de Gentis, cappellano del cardinale. Si dice dispiaciuto di non aver conosciuto, a tempo debito, la volontà del cardinale, cui libentissime complacuissemus.

Cardinali de Flisco.
Videtur ad preces reverendissime dominationis vestre, ut per vestras accepimus, contulisse sanctissimus dominus dominus noster venerabili viro domino presbitero Iacobo de Gentis, capellano vestro et commensali, preposituram loci nostri de Gallerate, diocesis Mediolanensis per mortem domini Iohannis Archangeli de Ferrariis vacantem. Et nos, exhortationibus et precibus vestris admonetis quatenus favores nostros pro adpiscenda ipsius pacifica possessione procuratori suo velimus impertiri. Quod profecto intelligentes non quidem contenti, sed multo magis incontenti et tristes facti sumus tum quia preposituram ipsam uni subdito fideli nostro longo iam tempore polliciti fuimus, tum vero quia mentem et dispositionem dominationis vestre debito tempore non cognovimus, cui libentissime complacuissemus. Quare modo eidem respondentes dicimus id per nos fieri quoquo modo non posse, nisi et honori nostro et fidei nostre detrimentum faciamus, quod credimus dominationem vestram ob singularem amorem ad dilectionem in nos suam ullo pacto non petituram, quo fit ut impotes huic voluntati et peticioni vestre in presentiarum satisfacere haud mediocriter doleamus et omni modo et via, [ 216v] quibus possumus futuro tempore satisfacturos, exequeramus et optimam erga se dispositionem nostram esse declaremus, pollicemur itaque per has nostras eiusdem dominationis vestre consideratione nos primum quod intra fines dominii nostri benefitium vacare continget eidem prenominato presbitero Iacobo fore daturos, qua in re poterit dominatio vestra hic in partibus hiis quemquam sibi fidum et devotum deputare ad avisamentum et exequtionem huius rei cum acciderit cui favores nostros tenutamque et pacificam possessionem premisso congruo tempore intendi facimus qui sumus, et cetera. Data Mediolani, die xvi iunii 1451.
Cichus.