Registro n. 5 precedente | 168 di 250 | successivo

168. Francesco Sforza a Franchino e a Guarnerio Castiglioni 1451 luglio 15 Piacenza.

Francesco Sforza ripropone a Franchino e a Guarnerio Castiglioni la richiesta di dare un posto nel loro collegio di Pavia a Corrado fratello di Giovanni Intrapach, segretario del Re dei Romani. Ciņ egli chiede per avere "amicos et faventes nobis in aula cesarea".

Domino Franchino et Guarnerio de Castiliono.
Memores sumus iam pridem nostri parte vobis dici fecisse futurum nobis gratissimum et maxime rebus nostris conducere, si vel vos ipsi quatenus ad vos spectet vel vestra apud affines vostros intervencione daretis operam et effectum quibus Conradus germanus spec- tabilis et venerabilis doctoris domini Iohannis Intrapach, secretariis sacre regie Romanorum maiestatis, nobis et nostris negociis plurimum verbo et opere affecti introiret locumque haberet in colegium sapientie nostre civitatis Papie, cuius fundator reverendissimus olim dominus Brandas cardinalis extitit. Id quoque denuo vobis item dici et replicari fecimus neque proinde quicquid huiusmodi [ 39v] nostri desiderii advenisse sentimus, qua ex re non possumus non nisi mirari et dolere presertim quod illustris domina marchionissa Mante, soror nostra onestissima, ad hoc plurimum instare videtur. Et quidem sperabamus longe maiora et graviora de vobis potuisse nobis policeri. Quare vos ipsos, qui satis intelligere debetis quantum nobis prodesse possit hinc amicos et faventes nobis in aula cesarea, requirimus et oneramus si gratiam nostram extimationem ita huic rei voluntati nostre curetis parere quod absque ulteriori mora ipsum Conradum dictum locum sine dificultate obtineat non evidenter possemus pro tanta re maiorem a vobis habere complacentiam, denique quantum egeritis nobis superinde rescribatur. Placentie, xv iulii 1451.
Cichus.