Registro n. 5 precedente | 202 di 250 | successivo

202. Francesco Sforza al capitano del distretto di Parma 1451 luglio 19 Cremona.

Francesco Sforza concede al capitano del distretto di Parma di potersi assentare per dieci giorni per i suoi affari lasciando in sua vece una persona idonea. Concorda, poi, con lui che sia necessario portarsi almeno due volte all'anno a Milano per conferire specialmente con i maestri delle Entrate.

Capitaneo districtus Parmensis.
Annuentes requisitionibus tuis, contenti sumus quod ab officio cui nunc prees, te absentare possis pro tuis peragendis negociis spacio dierum decem itu mora et redditu computatis, dimissa tamen loco tui persona idonea et sufficienti que diligenter in omnibus suppleat vices tuas. Ceterum, quia nobis significari fecisti quod aliquando pro rebus nostris melius derrigere peropus esset saltem bis in anno conferre te Mediolani et esse cum magistra- tibus ibi nostris et potissimum cum Magistris intratarum [ 48r] nostrarum, quod tibi impune facere non licet sine nostra licentia. Contenti etiam sumus et per presentes licentiam tibi concedimus, quod exigentibus rebus te conferre possis Mediolanum bis in anno et spacio dierum sex vel octo pro qualibet vice, dimissa etiam loco tui persona idonea et sufficienti que diligenter in omnibus suppleat vices tuas. Cremone, xviiii iulii 1451.
Cichus.