Registro n. 5 precedente | 250 di 250 | successivo

250. Manfredo Landi a Francesco Sforza sine data [1451 luglio]

Ricorso del conte Manfredo Landi per la rivendicazione dei suoi diritti su Compiano, Tarsogno e Ripalta.

Illustrissima et excellentissima dominatio vestra, domine humiliter supplicatur parte eiusdem vestri fidelissimi servitoris comitis Manfredi de Lando, quod, cum nuper reformatum fuerit extimum per deputatos super taxis equorum vestre civitatis Placencie et ipsi extimaverint ac taxaverint comuni Compiani cum potestaria eius contra omne iuris et honestatis debitum, eo quia ullo unquam tempore non solverint aliquas equorum taxas neque sal levaverunt, attentis privilegiis et iuribus predicti comitis ac etiam paupertate hominum et sterilitate alpestri dicti loci ac confinibus Ianuensium, qui eis sepissime inimicantur. Ulterius quia prelibata dominatio vestra, his diebus elapsis extripavit e manibus Ianuensium locum Tarsogni, quem predicto comiti occupant, ut eidem restituretur et ad ipsum locum Tarsogni misit potestatem quendam qui immediate inde recessit propter inhabilitatem percipere possendi salarium eius a dictis hominibus nimia eorum paupertate. Preterea quod antequam prelibata dominatio vestra obtineret dominium civitatis vestre Placentie, per litteras suas dicto comiti promisit manutenere eum eisdem modo et forma in omnibus castris et locis suis quibus iam tunc tenebat et possidebat (a) Post vero adeptum dicte civitatis dominium, concessit [ 58r] per certa capitula ac etiam relacione quadam eidem comiti facta per quendam de mente vestra quod exercere posset iurisdicionem et tenere potestatem in terra sua Rippalte et certis aliis villis, nunc autem per dominum Laurentium de Corneto privatus fuit dictis iurisdicione et potestate quod de intencione ignorat fuisse dominationis vestre. Quare dignetur prelibata dominatio mandare dominis de Consilio suo secreto quod super premissis provideant prout equum et honestum videatur et interim mandare commissario et potestati deputatis super dictis taxis quatenus dictum comune Compiani cum dicta potestaria non taxent nec ulli assignent nec in aliquo gravari permittant donec prelibata dominatio vestra aliud mandabit, ac etiam dignetur dictum locum Tarsogni et iurisdicionem dicte Rippalte terre dicto comiti restituere ne (b) aliorum nobilium Placentie inferioris conditionis extat (c) qui in omnibus eorum locis iurisdicionem exercent prout in prelibata dominatione vestra sperat et confidit quam altissimus feliciter conservet et augeat.


(a) Segue forma in omnibus castris et locis suis depennato con un tratto continuo di penna.
(b) Segue nee con la seconda e depennata.
(c) Segue extant con n depennata.