Registro n. 5 precedente | 95 di 250 | successivo

95. Francesco Sforza (1451 giugno 29 Lodi.)

Francesco Sforza chiede, con riferimento alla missiva precedente, la restituzione degli oggetti rubati a Gaspare da Sessa: 530 ducati aurei, un cavallo e altri beni.

Superioribus diebus in civitate illa Vercellarum detentus fuit Antonius de Cantono qui a strenuo conestabili nostro Gasparri da Suessa cuius cancellarius erat clam oculte (a) fu- giens aureos duchatos quincentum triginta equumque et quedam alia bona sibi aspor- taverit et, quamquam de ipsius Antonii fuga dictarumque pecuniarum et rerum ablatione satis aperte cognitum sit, nondum tamen astrectum fuit idem Antonius ad ea restituendo, sicuti debitum et conveniens est. Amicitiam ergo vestram hortamur et rogamus providere libeat quod idem Antonius ablata queque in integrum restituat memorato Gasparri sive nuntio et mandatario suo nec per ulteriores trahatur dilationes ad equum et conveniens fuerit nec dissonum a conventionibus et capitulis inter illustrem dominum ducem vestrum et nos vigentibus nobisque gratum et acceptum non mediocriter qui pecunias ipsas superius stipendio sibi numerandas iusserramus. Data ut supra.
Cichus.

(a) In A fugens depennato.