Registro n. 6 precedente | 107 di 1271 | successivo

107. Francesco Sforza ai Maestri delle entrate straordinarie 1451 giugno 22 Milano

Per compiacere il conte Giovanni Balbiani, Francesco Sforza comunica ai Maestri delle entrate straordinarie di avere ridotto della metà la multa di dieci fiorini comminata per disobbedienza agli indicati otto uomini di Mandello del Lario.

Magistris intratarum extraordinariarum.
Anno proxime delapso, condemnati fuisse videntur infranominati homines octo de terra nostra Mandelli per potestatem ibi nostrum in florenis decem pro quolibet eorum, ad Cameram nostram illam, occasione inobedientie per eos commisse. Verum, ut eos nos complaceamus generoso militi et comiti domino Iohanni de Balbiano, carissimo nostro, reduximus eos ad medietatem et contentamur et volumus quod ipsis eiusmodi medietatem solventibus, condempnaciones ipsas et omnem quarti penam, si qua exinde secuta est, irritari penitus et canzellari faciatis, sicut et nos per presentes irritamus, ita quod proinde numquam valeant inquietari. Mediolani, xxii iunii 1451.
Ipsorum vero nomina sunt hec:
Petrus, famulus Bettoni de Stopenis in libris xvi solidis
Bernardus, filius quondam Iacobi de Faxoli " xvi "
Modestus, filius quondam Laurentii de Faxolis " xvi "
Iohannes, frater Modesti suprascripti " xvi "
Thachinus de Ayroldis, filius quondam Robe " xvi "
Bernardus, dictus Boyacha, de Ayroldis " xvi "
Ponginus de Ayroldis, filius Mafie " xvi "
Iohanes dela Valle, filius Pauli " xvi ".