Registro n. 6 precedente | 1221 di 1271 | successivo

1221. Francesco Sforza al Papa 1451 ottobre 30 Cremona.

Francesco Sforza chiede al Papa di permettere a Belforte da Fermo di rimanere ai suoi servizi senza perdere la provvigione con cui mantiene la famiglia.

[ 288v] Domino pape.
Profectus ad me strenuus Belfors de Firmo, visitacionis gratia, quippe qui michi carus et acceptus est quam in meis serviciis iamdudum omni cum fide et promptitudine obversatus fuit, multa commemoravit de amore et caritate vestre Beatitudinis in eum suam item in eandem Beatitudinem vestram affectionem et reverentiam abonde declaravit, quod utique pergratum mihi fuit intelligere. Cum autem Belfors ipse hinc abire constituisset, feci aput eum magnam instantiam ut mecum remanere vellet, quod omnino facere negavit, nisi sit de licentia et beneplacito Beatitudinis vestre. Redeunte igitur Belforte ipso, eidem Beatitudini vestre supplico reverenter quatenus, si cum gratia eiusdem Beatitudinis fieri possit, dignetur voto et desiderio huic meo satisfacere ut eidem Belforti gratam et benignam licentiam concedere quod ad me redire et in meis serviciis more solito perseverare valeat. Persuadeo enim mihi, immo certissimus sumus, quod, eo mecum existente, poterit vestra Beatitudo de ipso non aliter disponere ac si penes eam esset, et ego id ipsum singularis gratie loco sum habiturus. Preterea, cum asserat quandam provisionem a vestra Sanctitate percipere, vehementer michi gratum erit quod ea sibi dimittatur, ut ipsa mediante, mater, uxor et ceteri de familia sua vitam degerere et se sustentare valeant, quam quidem sanctitatem vestram omnipotens Deus diu incolumen conservare dignetur. Cremone, xxx octobris 1451.
Iohannes.