Registro n. 6 precedente | 140 di 1271 | successivo

140. Minuta di Angelo Simonetta sine data [1451 luglio] sine loco

Premessa una giustificazione delle concessioni feudali concesse da Filippo Maria Visconti a Luigi Dal Verme e quelle precedentemente date al di lui padre Giacomo da Gian Galeazzo Visconti (su Bobbio, San Giovanni e Voghera con i relativi privilegi di mero e misto imperio), Francesco Sforza conferma i privilegi al figlio Pietro, aderendo alla richiesta di Luchina Dal Verme.

(a) Franciscus Sfortia, et cetera. Eos libenter favoribus nostris prosequimur quos cognoscimus fidos et devotos fuisse illustrissimo olim domino Filippo Marie, duci Mediolani, soceri et patri nostro colendissimo, atque etiam eos magis, qui, ad impensa prefacto principi grata obsequia suis in nos beneficiis declararunt, non minori devocione et fide se paratos esse subire periculorum omne genus, non minus pro conservacione et augumento nostri status, quam pro ipso olim domino patre nostro fecerunt, qui beneficiis et munificentia sua complectens eos nobis vestigia illius observantibus exemplum prebuit similia facendo. Cum igitur certos siamus (b) et experientia probaverimus ex illorum numero fuisse magnificum olim comitem Aluysium de Verme, in quem propter benemerita sua beneficia quedam feudalia et gratias plures, idem illustrissimus olim dominus dux contulit presertim de civitate Bobii, de castro Sancti Iohannis districtus Placentie ac etiam de terra Viquerie comitatus Papie cum eorum et cuiuslibet eorum territoriis et pertinentiis nec non de mero et mixto imperio et gladii potestate predictis locis Bobii, castri Sancti Iohannis et Viquerie et cuiuslibet ipsorum concessis, facta prius tamen de ipsis legiptima separacione a iurisdictionibus quibus subesse iure reperiebantur, sicut olim domini ducis patris et precessoris nostri sub data [ 41v] nec non de aliquibus confirmacionibus concessionum alias factarum magnifico olim domino Iacobo de Verme, patri prefacti comitis Aluysii de certis et locis existentibus in districtu Placentie per illustrissimum nunquam delende memorie dominum primum ducem de quibus constant infrascriptis.
Annuere volentes iustis precibus et requisicionibus magnifice domine Luchine de Verme, relicte prefacti quondam domini comitis Aluysii, materne et commutorio nomine comitis patri ipsius et dicti comitis Aluysii filii legiptimi cui predicta nunc pertinent suplicantis pro confirmacione dictarum concessionum feudalium et aliorum privilegiorum ac gratiarum dicto olim comiti Aluysio concessarum per prelibatum illustrissimum dominum Filippum Mariam, Mediolani ducem, et cetera, concessiones ipsas feudales confirmaciones concessionum dicto olim domino Iacobo factarum ac alias concessiones, gratias, privilegia et indulta per prelibatum olim illustrissimum dominum ducem concessas et concessa predicto quondam comiti Aluysio et omnia et singula in eis contenta, prout iacent ad contestum de verbo ad verbum, tenore presentium confirmamus et approbamus, ita tamen ut ipsis et ipsorum quolibet ac omnibus et singulis in dictis confirmacionibus, privilegiis, feudis et gratiis contentis predicti, domina Luchina, predicto nomine, et ipse comes Petrus uti et gaudere possint et valeant is modo, iure et forma quibus utebatur et gaudebat predictus olim comes Aluysius, decernentes harum serie ac volentes quascumque terras, castra et loca ac bona infeudata et concessa per illustrissimum quondam Filippum Mariam, patrem et socerum nostrum colendissimum, et que tenebat, tempore obitus prefacti quondam domini, prefactus comes Aluysius in ipsum comitem Petrum, filium suum, fuisse et esse translata, eidemque pleno iure spectasse et pertinere et exhabundanti ex certa scientia, motu proprio ac de nostre potestatis plenitudine, ipsi comiti Petro et que tenebat ipse comes Aluysius non solum approbamus et confirmamus, sed etiam de novo concedimus et dispensamus eis modis et formis quibus concessa erant ac tenebant ut supra.


(a) Minuta allegata all'originale della missiva n. 139.
(b) Cosė in A.