Registro n. 6 precedente | 46 di 1271 | successivo

46. Francesco Sforza al castellano di Melegnano [Giovanni Cristiani] 1451 giugno 16 Milano

Francesco Sforza scrive al castellano di Melegnano che gli concede di uscire due volte alla settimana, mai pernottando fuori, senza perdita, né lui né il suo accompagnatore, di salario, lasciando in castello in sua vece persona idonea. Tutto ciò vale se non vi è guerra né rumore di guerra.

Castellano Melignani (1), et cetera.
Pridie nobis parte tua supplicatum fuit pro incumbentibus offitio tuo capitaneatus Melignani tibi licentiam concedere dignaremur, non obstantibus decretis et ordinibus nostris, quod a custodia fortilitii nostri cuy prees aliquando, prout expediret, te absentare posses. Et cum huiusmodi petitio tua admodum nobis honesta videatur, precibus et requisitionibus tuis annuentes, contentamur et tibi plenam licentiam concedimus, rebus sic se habentibus, quod a custodia ipsa diebus duobus in edomoda (a), veluti cassus se obtulerit in terram nostram Mellignani eiusque territorium circumcircha muros terre eiusdem per miliare unum accedere posses, non pernoctando tamen extra fortilitium ipsum, sine aliqua retentione salarii et provisionis persone tue ac famuli quem tecum ducis. Sed adverte quod, prius quam dictum fortilitium exeas, ibidem loco tui dimittas personam idoneam et sufitientem, qui dilligenty cure et custodie ipsius donec illuc redieris fideliter intendat et vices tuas supleat. Hoc tamen excepto et expresse tibi declarato quod, si guerra aut suspitio aliqua im partibus istis vigeret, eo casu licentiam hanc tiby revocatam et anullatam intelligas, quin imo ordines et decreta nostra ad unguem observabis. Data Mediolani, die xvi iunii 1451.
Franciscus Sfortia Vicecomes manu propria subscripsit.
Cichus.


(a) Così in A.

(1) Identificato come Giovanni Cristiani (cfr. SANTORO, Gli uffici, p. 200).