Registro n. 6 precedente | 512 di 1271 | successivo

512. Francesco Sforza al papa, al cardinale Beneventano, al vicecancelliere, al camerario patriarca, al Colonna, a Pietro da Noceto, a Giacomo Calvi Soldano, a Nicodemo Tranchedini da Pontremoli 1451 agosto 19 Lodi

Francesco Sforza raccomanda al papa il reverendo signore di Lodi.

Domino pape.
Tanta est virtus singularis sanctimonia vite et morum elegantia reverendi domini Laudensis ut ab omnibus merito comendandus veniat. Eo igitur accedente ad curam tam pro suis negotiis quam pro honore et commodis sue Laudensis ecclesie, supplico sanctitati vestre ut dignetur eum cum propter eius virtutes et bonitatem tum contemplatione mea ita suscipere (a) commendatum ut intelligat comendationes meas apud beatitudinem vestram non fuisse vulgares. Data Laude, die xviiii augusti MCCCCLI.
Cichus.
Scriptum fuit in simili forma, mutatis mutandis:
domino cardenali Beneventano,
domino vicecanzellario,
domino camerario patriarce,
domino Colonensi,
domino Petro de Nuceto secretario,
domino Iacobo de Calvis Soldano,
Nichodemo de Pontremulo.


(a) scuscipere in A.