Registro n. 6 precedente | 553 di 1271 | successivo

553. Francesco Sforza al comune e agli uomini di Castell'Arquato 1451 agosto 23 Lodi

Francesco Sforza vuole che il comune e gli uomini di Castell'Arquato denuncino, entro tre giorni, la sentenza data dal Consiglio di giustizia; altrimenti rimarrą la tassa dei cavalli loro assegnata.

[ 129r] Comuni et hominibus Castriarquati.
Supplicatum nobis fuit parte comunis et hominibus civitatis nostre Placentie inter cetera, ut velimus in suspenso teneri facere executionem cuiusdam asserte declaracionis seu sententie late per Consilium nostrum iusticie quia, ut dicitur, adhuc durat terminus mensis, statutus dictis comuni et hominibus ad probandum et docendum quicquid probare possunt, volunt et intendunt. Quare dicta sententia executionem non mereatur quodque vos assertam sententiam studiose adhuc non denunciastis, non autem cupientes ut ammodo finis imponatur dicte cause ut gentes nostrae armigere sciant ubi debitum allogiamentum habere debeant. Committimus vobis quatenus dictam assertam sententiam denuncietis infra triduum, sit lata est, ut asseritur, et, si ipsa uti intenditis, alioquin firma remanebit taxa equorum vobis data, rescribendo nobis de receptione presentium et prout feceritis in premissis. Laude, xxiii augusti 1451.
Cichus.