Registro n. 6 precedente | 574 di 1271 | successivo

574. Francesco Sforza al papa 1451 agosto 28 Vigevano

Francesco Sforza raccomanda al papa Bernaḅ Galbiati, abbate della chiesa milanese di San Vittore alle Mura di Porta Vercellina, che reca in visita al pontefice.

Domino Pape.
Ad pedes Sanctitatis vestre se transfert venerabilis dominus Bernabos de Galbiate, abbas ecclesie Sancti Victoris apud Menia porte Verceline inclite urbis mee Mediolanensis, presentium lator, ut vestram visitet sanctitatem, qui et morum gratia, generis nobilitate, virtute ac singulari sua et totius domus sue erga me devotione et fide michi carus est et acceptus. Beatitudinem igitur vestram rogo omni in re et causa sua dignetur, mey contemplatione, eum habere recommissum, erit certe gratum michi, qui ad eius pedes humiliter me commendo. Data Viglevani, xxviii augusti 1451.
Cichus.