Registro n. 6 precedente | 935 di 1271 | successivo

935. Francesco Sforza precisa la giurisdizione dei commissari e quella dei podestà 1433 ottobre 2 Milano

Francesco Sforza precisa l'estensione della giurisdizione dei commissari e quella dei podestà.

Officialibus nostris et comunitati Cremone.
Ne inter officia presidum sive potestatum et commissariorum civitatum et terrarum dictioni nostre et etiam gubernationi suppositarum in quibus commissarii aliqui deputati sunt, aut de cetero deputari contingat, disceptacio, controversia seu discensio aliqua oriatur, ex eo quod in dubium vertatur ad quid et quantum iurisdicio (a) commissarii se extendat, tenore presentium decernimus et mandamus quod iurisdicio et potestas commissariorum nostrorum presentium et futurorum ad nil aliud se extendat quam ad ea que ad bonam custodiam (b) et conservacionem dictarum civitatum seu terrarum spectat et nostrum statum concernant; in quibus eisdem concedimus plenam potestatem. In ceteris autem, que spectat ad officium presidum seu potestatum non intendimus quod se aliqualiter intromittant quia officia dumtaxat per eos ad quos spectat convenientius gubernant, quamsi diversi magistratus ea ministrare (c) concurrant. Et ita volumus tam nunc quam in futurum inviolabiliter observetur nostram hanc intencionem publicari illic opportune faciendo et etiam in aliorum ordinum volumine registrari. Mediolani, ii octobris 1433 (d).
Franchinus.
Iohannes.


(a) Segue et depennato.
(b) Segue quod depennato.
(c) Segue conveni depennato.
(d) Coś A.