Registro n. 6 precedente | 968 di 1271 | successivo

968. Francesco Sforza al podestà di Fiorenzuola d'Arda 1451 ottobre 5 Lodi

Francesco Sforza ordina al podestà di Fiorenzuola d'Arda di far avere all'abbate de Maletti il pagamento dei crediti dagli uomini del luogo e in particolare da Bertone di prete Valente.

Potestati Florenzole.
Venerabilis dominus abbas de Malettis habet in terra illa nostra et pertinentiis nonnullos ut asserit debitores sibi ad satisfaciendum renitentes inter quos nominat unum Bertonem de presbitero Valente qui eius satisfationi admodum retrogradus est. Quare eius indennitati providere volentes, iuxta ipsius honestam requisitionem tibi committimus quatenus ad omnem suy instantiam, vel alterius cuiusvis procuratoris sui vel nuntii peticionem contra omnes et singulos eius veros debitores, et precipue contra prenominatum Berthonem ius summarium facias et expeditum sine strepitu et figura iudicii, cavillationibus et frivolis exceptionibus quibuscumque reiectis. Et demum, constando tibi de vero credito ipsos debitores ac memoratum Berthonem per omnia iuris remedia, cogas et compellas ita et talliter quod quam brevius fieri possit suum cum integritate debitum (a) consequatur, advertendo tamen quod alteri partium iuste querele minime relinquatur occasio. Data Laude, v octobris 1451.
Cichus.


(a) Segue compellatur depennato.