Registro n. 8 precedente | 1021 di 1171 | successivo

1021. Francesco Sforza al podestà di Milano 1452 marzo 2 Milano

Francesco Sforza ordina al podestà di Milano che, vista la supplica della badessa e delle monache del monastero di San Pietro di Caronno, costringa i fratelli Crivelli, nominati nel ricorso delle religiose, a soddisfarle in quanto ad esse devono per il canone livellare.

Potestati nostro Mediolani.
Exhibitam nobis parte domine abbatisse et monialium monasterii Sancti Petri de Carono supplicationem tibi mittimus, presentibus alligatam. Eius autem continentia, presertim quia religiosarum cause confoveri super omnes promerentur, mandamus tibi et volumus quatenus, vocatis qui vocari videbuntur et constito summarie de vero exponentium credito, compellas memoratos in ea fratres de Crivellis ad eisdem supplicantibus cum integritate satisfaciendum per expedientia omnia iuris remedia pro omni et toto eo ad quod sibi dicti fratres, ex causa ficti libellarii in ea expressi, debite teneantur, premissa expediendo sine strepitu et figura iudicii ac quam celerius fieri valeat, reiectis cavillationibus et frivolis exceptionibus quibuscumque. Data Mediolani, die ii martii 1452.