Registro n. 8 precedente | 1029 di 1171 | successivo

1029. L'abate e i consoli dei farinai di Milano a Francesco Sforza sine data [1452] sine loco

Richiesta a Francesco Sforza dall'abbate e dai consoli dei farinai di Milano di voler riconfermare gli statuti del loro paratico, che ebbe la prima conferma da parte di Gian Galeazzo Visconti.

Principum dux illustrior, per abbatem et consules paratici farinariorum inclite urbis vestre Mediolani condita iamdiu fuere certa statuta, que cum honorem civitatis ipsius et utilitatem personarum concernerent, per vicarium et duodecim tunc provisionum approbata et per excelentem quondam dominum Iohannem Galeaz Vicecomitem confirmata et usque in hodiernum servata fuere. Cum autem cupiant, pro maiori roboris firmitate, ut per benignam dominationem vestram ratificentur, idcirco, parte dictorum abbatis et consulum farinariorum celsitudi vestre supplicatur ut eiusmodi omnia sua statuta, ordinamenta et consuetudines de gratia et complacentia singulari ratificare et confirmare dignetur et mandare quod firmiter et inviolabiliter, ut iacent ad litteram observentur. Hec, enim, cum honestissima et civitati vestre utilia sint, non ambigunt a piissima et liberali dominatione vestra obtinere, cui affectuose se commendant.