Registro n. 8 precedente | 1039 di 1171 | successivo

1039. Francesco Sforza al podestà di Milano 1452 marzo 4 Milano

Francesco Sforza ordina al podestà di Milano di indurre Leonarda a restituire a Gabriele de Faciis quello che gli ha portato via da casa. Qualora detta Leonarda avesse qualcosa da rivendicare, lo faccia via iuris.

[ 173v] Potestati nostro Mediolani.
Inclusi tenoris recepimus supplicationem parte Gabrielis de Faciis, eius autem serie considerata, maxime quia non intendimus quempiam sibimet de facto ius ministrari, mandamus tibi et volumus quatenus, si digneris, vocatis vocandis, memoratam in ea Leonardam exportasse bona et utensilia domus, pro quibus agitur, de domo ipsius supplicantis de facto et absque ullo iuris ordine, uti asseritur, eo casu compellas Leonardam ipsam ad eidem supplicanti cum integritate bona et utensilia predicta restituendum sic quod ad pristinum statum reducatur et, si ipsa Leonarda quicquam contra eundem supplicantem tentare voluerit, via iuris agat, et non aliter, sicuti mentis nostre est. Data Mediolani, die iiii martii 1452.