Registro n. 8 precedente | 104 di 1171 | successivo

104. Francesco Sforza a Giovanni Angiolelli 1451 dicembre 8 Lodi

Francesco Sforza ordina a Giovanni Angiolelli, capitano di giustizia di Milano, che, preso atto della supplica di Simonino Ghiglino, di procedere contro Antonio Borsinerio de Cavaleriis e quanti di lui se ne avvantaggiarono, in modo che detto Simonino sia del tutto ripagato secondo la sentenza menzionata nella supplica e applicando le pene a vantaggio della Camera ducale.

Domino Iohanni de Angiolelis, capitaneo nostre iustitie Mediolani.
Porexit nobis supplicationem, presentibus inclusam, nobilis Simoninus Ghiglinus, cuius continentiam animadvertentes et, atento etiam quod de Camere nostre agitur interesse, et ne nominatus inibi Antonius Borsinerius de Cavaleriis suis subterfugiis et renitentiis debitam satisfactionem evitet, scribimus vobis et comittimus quatenus, apparente vobis narata vera esse, contra predictum Antonium et alios, qui de fructibus et proventibus, de quibus agitur in supplicatione, habuisse reperiantur, contra ipsius Antonii fideiussores eorundemque heredes et bona procedatis illos et unumquemque ipsorum ad eidem Simonino effectualiter et cum integritate satisfaciendo, iuxta tenorem sententie, de qua in supplicatione fit mentio, (a) et modis omnibus et prout iure (b) convenire putaveritis, etiam compellendo ac exequendo omnino penis Camere nostre applicandis sive applicandis prout aliis habuistis a nobis in mandatis. Data Laude, viii decembris MCCCCLprimo.


(a) Segue et prout depennato.
(b) Segue convenire putaveritis depennato.