Registro n. 8 precedente | 1041 di 1171 | successivo

1041. Francesco Sforza al vicario arcivescovile di Milano 1452 febbraio 29 Milano

Francesco Sforza scrive al vicario arcivescovile di Milano che credeva (gliene aveva scrittto plurime volte) fosse già stato accontentato Marcobello Benedetto Gonzaga, siniscalco e aulico ducale, di quanto pretende d'avere dei beni del defunto Rossi da Cusano. Lo sollecita a fare ciò: ritornerebbe a suo onore e sarebbe assai accetto al duca.

Vicario reverendissimi archiepiscopi Mediolani.
Satisfactum iampridie esse credebamus Marcobello Benedicto de Gonzaga, dilecto sescalco et aulico nostro, de pecuniis et rebus illis, [ 174r] quas sibi super relictis a Rubeo quondam de Cusano bonis deberi pretendit. Nam et pluries, ea de causa, vobis scripsisse meminimus et consimiles cause, que non admodum difficiles sunt et honestatem pro se ferunt, non tantum protrahende, sed cum celeritate expediende videntur. Hortamur ergo vos ac oneramus ita faciatis, et sine ulla dilatione provideatis quod consequatur quicquid iuridice habere debuerit, quod cum honoris vestri et equum, tum et accepturn nobis fuerit, qui causam ipsam et Marcum ipsum quoad per honestatem licet denuo vobis commendamus. Data Mediolani, die xxviiii februarii MCCCCLII.