Registro n. 8 precedente | 1045 di 1171 | successivo

1045. Francesco Sforza al podestà di Cremona 1452 marzo 4 Milano

Francesco Sforza vuole che il podestà di Cremona, intesa la lamentela di Federico, trombettiere ducale, di non riuscire a realizzare i suoi crediti per i continui rinvii, faccia, con procedimento sommario, avere quanto prima a Federico quello che gli spetta.

[ 174v] Potestati nostro Cremone.
Federicus, tubicen noster, nonnullos, ut asserit, in civitate illa nostra debitores habet a quibus satisfactionem suam consequi non posse conqueritur, nisi opportune provideatur quod litigiorum dilacionibus non deducatur. Cum is itaque taliter nostris sit implicitus peragendis, quod litigiis preesse nequeat, scribimus tibi et committimus quatenus eidem contra quoscumque debitores suos ius summarium ministres et expeditissimum, ac ullo penitus absque litigio, debitores huiusmodi per queque iuris remedia compellendo ad eidem integre satifaciendum quamprimum de ipso vero credito apparuerit. Data Mediolani, die quarto martii MCCCCLsecundo.