Registro n. 8 precedente | 1053 di 1171 | successivo

1053. Francesco Sforza a Virardo da Calabria e al podestà di Como 1452 marzo 4 Milano

Francesco Sforza ordina a Virardo da Calabria, vicario del capitano della Valtellina, che, vista la supplica di Ferrando Pellegrini e del nipote Giorgio e accertata la verità di quanto esposto e soprattutto la legalità e migliore fama del notaio, sì che agli atti da lui rogati nel passato s'ha da prestar fede, in tal caso faccia dare esecuzione al testamento come se il notaio sia stato approvato e matricolato secondo le disposizioni del recente decreto, di cui si fa menzione nel ricorso.

Domino Virardo de Calabria, vicario capitanei nostri Vallistelline.
Nomine Ferrandi de Pelegrinis et Georgii, eius nepotis, exhibita est nobis, presentibus involuta, supplicatio, cuius continentiam attendentes, maxime quia ultimarum voluntatum cause confoveri semper promeretur, cum eas observare primum censeatur et loco legis haberi soleant, mandamus vobis et volumus quatenus, si exposita veritate niti constiterit, et precipue de memorati in ea notarii legalitate melioreque voce et fama, ut quod instrumentis per eum retroactis temporibus [ 175v] rogatis adhiberi sit fides, eo casu, testamentum in ea similiter petitione expressum observetis ac observari et executioni demandari faciatis, perinde ac si notarius idem laudatus et matriculatus extitisset iuxta formam decreti, de quo ipsa facit supplicatio mentionem dicto decreto noviter edito, in hac parte dumtaxat nequaquam attento, ne supplicantes ipsi defectu huismodi laudationis sive matrichulationis, eo modo ultime voluntatis antedicte privari veniunt, quod ab honestate admodum alienum videretur, sed ultram ipsam voluntas debitum sortiatur effectum nec frustatoria reddatur. Data Mediolani, die iiii martii 1452.
In simili forma scriptum potestati Cumarum die suprascripto. Data ut supra.